II. At non itidem maior meus Socrates

Картинки по запросу Dynamic

II. At non itidem maior meus Socrates, qui cum decorum adulescentem et diutule tacentem conspicatus foret, "ut te videam", inquit, "aliquid et loquere." Scilicet Socrates tacentem hominem non videbat; etenim arbitrabatur homines non oculorum, sed mentis acie et animi obtutu considerandos. Nec ista re cum Plautino milite congruebat, qui ita ait: Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem. Immo enimvero hunc versum ille ad examinandos homines converterat: Pluris est auritus testis unus quam oculati decem. Ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum. Homines enim neque longule dissita neque proxume adsita possumus cernere, verum omnes quodam modo caecutimus: ac si ad oculos et obtutum istum terrenum redigas et hebetem, profecto verissime poeta egregius dixit velut nebulam nobis ob oculos offusam nec cernere nos nisi intra lapidis iactum valere. Aquila enimvero cum se nubium tenus altissime sublimavit evecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laevorsum vel dextrorsum tanta mole corporis labitur, velificatas alas quo libuit advertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo volatu paene eodem loco pendula, circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis vicem; de caelo improvisa, simul campis pecua, simul montibus feras, simul homines urbibus uno obtutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet vel agnum incuriosum vel leporem meticulosum vel quodcumque esui animatum vel laniatui fors obtulit . . .



III. Hyagnis fuit, ut fando accepimus, Marsyae tibicinis pater et magister; rudibus adhuc musicae saeculis solus ante alios cantus canere, nondum quidem tam flexanimo sono nec tam pluriformi modo nec tam multiforatili tibia; quippe adhuc ars ista repertu novo commodum oriebatur. Nec quicquam omnium est quod possit in primordio sui perfici, sed in omnibus ferme ante est spei rudimentum quam rei experimentum. Prorsus igitur ante Hyagnin nihil aliud plerique callebant quam Vergilianus upilio seu busequa, stridenti miserum stipula disperdere carmen. Quod si quis videbatur paulo largius in arte promovisse, ei quoque tamen mos fuit una tibia velut una tuba personare. Primus Hyagnis in canendo manus discapedinavit, primus duas tibias uno spiritu animavit, primus laevis et dexteris foraminibus, acuto tinnitu et gravi bombo, concentum musicum miscuit. Eo genitus Marsyas cum in artificio patrissaret tibicinii, Phryx cetera et barbarus, vultu ferino, trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus, fertur - pro nefas - cum Apolline certavisse, teter cum decoro, agrestis cum erudito, belua cum deo. Musae cum Minerva dissimulamenti gratia iudices adstitere, ad deridendam scilicet monstri illius barbariam nec minus ad stoliditatem poeniendam. Sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen, non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occiperet inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta barbare effutivit, laudans sese, quod erat et coma relicinus et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et fortuna egenus: contra Apollinem - ridiculum dictu - adversis virtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus. "Iam primum", inquit, "crines eius praemulsis antiis et promulsis caproneis anteventuli et propenduli, corpus totum gratissimum, membra nitida, lingua fatidica, seu tute oratione seu versibus malis, utrubique facundia aequipari. Quid quod et vestis textu tenuis, tactu mollis, purpura radians? quid quod et lyra eius auro fulgurat, ebore candicat,gemmis variegat? quid quod et doctissime et gratissime cantilat? "Haec omnia" inquit "blandimenta nequaquam virtuti decora, sed luxuriae accommodata": contra corporis sui qualitatem prae se maximam speciem ostentare. Risere Musae cum audirent hoc genus crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem illum certamine superatum velut ursum bipedem corio exsecto nudis et laceris visceribus reliquerunt. Ita Marsyas in poenam cecinit et cecidit. Enimvero Apollinem tam humilis victoriae puditum est.

Excel Embedded Object


IV. Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis voculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu velles Aeolion simplex sive Iastium varium seu Ludium querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum. Is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur. Sed ferret aequo animo hanc nominum communionem, si mimos spectavisset: animadverteret illic paene simili purpura alios praesidere, alios vapulare; itidem si munera nostra spectaret: nam illic quoque videret hominem praesidere, hominem depugnare; togam quoque parari et voto et funeri, item pallio cadavera operiri et philosophos amiciri.