Requiem

http://test/adaptivedesign.nsf/0/562511AAA9EF54A8432580D60069E0EB/$File/4872827889_4d79078887_z.jpg

Requiem aeternam dona eis Domine,

 Et lux perpetua luceat eis.

 In memoria aeterna erit justus,

 Ab auditione mala non timebit.

 Requiem aeternam dona eis Domine.

 

 Dies irae, Dies illa!

 Solvet saeclum in favilla,

 Teste David cum Sybilla.

 Quantus tremor est futurus,

 Quanto Judex est venturus

 Cuncta stricte discussurus.

 

 Tuba mirum spargens sonum

 Per sepulcra regionum

 Coget omnes ante thronum.

 Mors stupebit et natura,

 Cum resurget creatura

 Judicanti responsura.

 Liber scriptus proferetur,

 In quo totum continetur

 Inde mundis indicetur.

 Judex ergo cum sedebit

 Quitquit latet, apparebit

 Nil inultum remanebit.

 Dies irae, Dies illa!

 

 Quid sum miser tunc dicturus

 Quem patronum rogaturus

 Cum vix Justis sit securus?

 Rex tremendae majestatis,

 Qui salvandos salvas gratis

 Salva me fons pietatis.

 Recordares, Jesu pie

 Quod sum causa Tue vie

 Ne me perdas illa die.

 Quaerens me sedisti lassus,

 Redemisti crucem passus,

 Tantus labor non sit cassus.

 Juste Judex ultionis,

 Donum fac remissionis,

 Ante diem rationis.

 Ingemisco tamquam reus

 Culpa rubet vultus meus

 Supplicanti parce Deus.

 Qui Mariam absolvisti

 Et latronem exhaudisti

 Mihi quoque spem dedisti.

 Preces meae non sunt dignae,

 Sed Tu, bonus, fac benique

 Ne perenni cremer igne.

 Inter Oves locum praesta

 Et ab hoedis me sequestra

 Stamiens in parte dextra.

 

 Confutatis maledictus

 Flammis acribus addictis

 Voca me cum benedictis

 Oro suplex et acclinis

 Cor contritum quasi cinis,

 Gere curam mei finis.

 

 Lacrimosa dies illa

 Qua resurget ex favilla,

 Judicandus homo reus

 Huic ergo parce, Deus.

 Pie Iesu, Domine, dona

 eis requiem sempiternam, Amen.

 

 Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

 Dona eis requiem sempiternem,

 Lux aeterna luceat eis, Domine,

 Cum sanctis Tuis in aeternum,

 Quia pius est.

 Requiem aeternam dona eis Domine,

 Et lux perpetua lucat eis.