IX. Si quis forte in hoc pulcherrimo

IX. Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis invisoribus meis malignus sedet, quoniam, ut in magna civitate, hoc quoque genus invenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant,- si qui igitur ex illis lividis splendidissimo huic auditorio velut quaedam macula se immiscuit, velim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi numquam visitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conservandae existimationis hic adeat qui contemni non consuevit, cum sit arduum et oppido difficile vel modicae paucorum exspectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et vestra de me benigna praesumptio nihil non quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere. Quis enim vestrum mihi unum soloecismum ignoverit? quis vel unam syllabam barbare pronuntiatam donaverit? quis incondita et vitiosa verba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? Quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. Meum vero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno vero comparatis: tantum habet vilitas excusationis, dignitas difficultatis. Adgnosco igitur difficultatem meam, nec deprecor quin sic existimetis. Nec tamen vos parva quaedam et prava similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. Praeco proconsulis et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic videtur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat; enimvero proconsul ipse moderata voce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit; quippe praeconis vox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita provinciae instrumento refertur.
Et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria vero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia varia, aemuli multi. Venit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu visendus quam elaboratu mirandus.Omnia secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus. Habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. Habebat cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris coloribus variegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuverat. Habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat: id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse.
Plura enim mea exstant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera. Quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo. Patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad vos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec revocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quicquam licet. Quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum.
Etiam pedum tegumenta crepidas sibimet compegerat; etiam anulum in laeva aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulaverat et palam clauserat et gemmam insculpserat. Nondum omnia eius commemoravi. Enim non pigebit me commemorare quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicavit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea rivulo laberetur. Quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium, totiugi scientia magnificum, tot utensiliu
m peritia daedalum? Quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, vestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimvero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari. Prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta virgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias varias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis, atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino voto, pari studio, simili stilo. Quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coacervatim tibi, proconsul [ut] optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui! non hercule penuria laudis, quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores tuos ad te reservata est, sed quoniam nulli me probatiorem volo, quam quem ipse ante omnis merito probo. Enim sic natura comprobatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo velis. Atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi privatim, sed omni publicitus gratia obstrictus. Nihil quippe a te impetravi, quia nec postulavi. Sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium, magisque iudicio impertire quam commodo inservire et quod in commune expediat malle quam quod mihi. Igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. Idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in provincialium negotiis contemplor, qua effectius te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum. Nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti. Quis enim a te non amet discere quanam moderatione obtineri queat tua ista gravitas iucunda, mitis austeritas, placida constantia blandusque vigor? Neminem proconsulum, quod sciam, provincia Africa magis reverita est, minus verita: nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor valuit. Nemo te alius pari potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem virtute filium adduxit. Igitur nemo Carthagini proconsulum diutius fuit. Nam etiam eo tempore, quo provinciam circumibas, manente nobis Honorino, minus sensimus absentiam tuam, quam te magis desideraremus: paterna in filio aequitas, senilis in iuvene [auctoritas] prudentia, consularis in legato auctoritas, prorsus omnis virtutes tuas ita effingit ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior esset in iuvene quam in te parta laus, nisi eam tu talem dedisses. Qua utinam perpetuo liceret frui. Quid nobis cum istis proconsulum vicibus, quid cum annis brevibus et festinantibus mensibus? O celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula. Iam te, Severiane, tota provincia desideramus. Enimvero Honorinum et honos suus ad praeturam vocat et favor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reversurus est.