V. Bono enim studio in theatrum convenistis

V. Bono enim studio in theatrum convenistis, ut qui sciatis non locum auctoritatem orationi derogare, sed cum primis hoc spectandum esse, quid in theatro deprehendas. Nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faveris, si philosophus, didiceris.

VI. Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores et fluxos vestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos et odorum divites Arabas - eorum igitur Indorum non aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium maximus eois regnator aquis in flumina centum discurrit, centum valles illi oraque centum, oceanique fretis centeno iungitur amni, nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem tamen in corpore color noctis est, nec quod apud illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo in mutuam perniciem concertant: quippe lubrico volumine indepti revinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus vel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac retentores suos toto corpore oblidere. Sunt apud illos et varia colentium genera - libentius ego de miraculis hominum quam naturae disserverim -; est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare novere, ideoque adgnomen illis bubulcis inditum. Sunt et mutandis mercibus callidi et obeundis proeliis strenui vel sagittis eminus vel ensibus comminus. Est praeterea genus apud illos praestabile, gymnosophistae vocantur. Hos ego maxime admiror, quod homines sunt periti non propagandae vitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli; non illi norunt arvum colere vel aurum colare vel equum domare vel taurum subigere vel ovem vel capram tondere vel pascere. Quid igitur est? unum pro his omnibus norunt: sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores. Nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt. Igitur ubi mensa posita, priusquam edulia adponantur, omnes adolescentes ex diversis locis et officiis ad dapem conveniunt; magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum fecerint. Hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse; itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse vel alterius demonstratione didicisse, . . . denique ceteri commemorant. Qui nihil habet adferre cur prandeat, inpransus ad opus foras extruditur.