VII. Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi

VII. Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne vir unicam gloriam adeptus sine laude umquam nominaretur - nam solus a condito aevo, quantum hominum memoria exstat, inexsuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimos et provocavit ut strenuus et aequiperavit ut meritus et superavit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat virtutem vel sperare, fortunam vel optare -, eius igitur Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando vel belli ausa vel domi provisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suavissimus poetarum, pulcherrimo carmine illustrare; sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus vulgo contaminari, sed edixit universo orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere? colore, caelamine, quin saepe solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet; praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis uspiam reperiretur alius sanctissimae imagini regis manus admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum vindicaturum. Eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem vigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma viridis iuventae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur. Quod utinam pari exemplo philosophiae edictum valeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus philosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene vivendum repertam male dicendo et similiter vivendo contaminarent. Quod utrumque scilicet perfacile est. Quae enim facilior res quam linguae rabies et vilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui? Nam viliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est. An non summam contumeliam vobis imponit, qui vos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui vos existimat mala et vitiosa verba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere? Quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut, si pallium accipere velit, non disertius maledicat?

Картинки по запросу flickr

VIII. Hic enim plus sibi debet quam dignitati, quamquam nec haec illi sit cum aliis promiscua; nam ex innumeris hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles genere et ex iis pauci consulares, ex consularibus pauci boni et adhuc ex bonis pauci eruditi. Sed ut loquar de solo honore, non licet insignia eius vestitu vel calceatu temere usurpare.